Der Investiturstreit: Das Wormser Konkordat

» Last updated on 7. October 2009 - 15:11. | Originally submitted on 25. June 2005 - 1:00.

Gerhard Schmitz, Proseminar: Der Investiturstreit (Wintersemester 2000/01)

Texte zum Investiturstreit: Das Wormser Konkordat

Privilegium imperatoris (Heinricianum) (MGH Constitutiones 1, hg. von Ludwig WEILAND, 1893) Nr. 107 S. 159f.

Im Gegensatz zur Urkundes des Papstes ist das auf den 23. September 1122 datierte Heinricianum im Archiv des Vatikans im Original erhalten geblieben (AA., Arm. I-XVIII, 62). Die äußerlich bescheidene Urkunde mißt 464 x 442 mm.

In nomine sancte et individue Trinitatis. Ego Heinricus Dei gratia Romanorum imperator augustus pro amore Dei et sancte Romane ecclesie et domini pape Calixti et pro remedio anime mee dimitto Deo et sanctis Dei apostolis Petro et Paulo sancteque catholice ecclesie omnem investituram per anulum et baculum, et concedo in omnibus ecclesiis, que in regno vel imperio meo sunt, canonicam fieri electionem et liberam consecrationem. Übersetzung: Deutsche Geschichte in Quellen und Darstellung 1: Frühes und hohes Mittelalter 750-1250, hg. von W. HARTMANN, 1995, S. 344ff.
(2) Possessiones et regalia beati Petri, que a principio huius discordie usque ad hodiernum diem sive tempore patris mei sive etiam meo ablata sunt, que ||S. 160|| habeo, eidem sancte Romane ecclesie restituo, que autem non habeo, ut restituantur fideliter iuvabo.
(3) Possessiones etam aliarum omnium ecclesiarum et principum et aliorum tam clericorum quam laicorum, que in verra ista amisse sunt, consilio principum vel iusticia, que habeo, reddam, que non habeo, ut reddantur fideliter iuvabo.
(4) Et do veram pacem domino pape Calixto sancteque Romane ecclesie et omnibus qui in parte ipsius sunt vel fuerunt.
(5) Et in quibus sancta Romana ecclesia auxilium postulaverit, fideliter iuvabo et, de quibus mihi fecerit querimoniam, debitam sibi faciam iusticiam. Hec omnia acta sunt consensu et consilio principum quorum nomina subscripta sunt: Adelbertus archiepiscopus Mogontinus, F. Coloniensis archiepiscopus, H. Ratisbonensis episcopus, O. Bauenbergensis episcopus, B. Spirensis episcopus, H. Augustensis, G. Traiectensis, O. Constanciensis, E. abbas Wldensis, Heinricus dux, Fridericus dux, S. dux, Pertolfus dux, marchio Teipoldus, marchio Engelbertus, Godefridus Palatinus, Otto Palatinus comes, Beringarius comes. † Ego Fridericus Coloniensis archiepiscopus et archicancellarius recognovi.

   

Privilegium pontificis (Calixtinum) (MGH Constitutiones 1, hg. von Ludwig WEILAND, 1893) Nr. 108 S. 161

Ego Calixtus episcopus servus servorum Dei tibi dilecto filio Heinrico Dei gratia Romanorum imperatori augusto concedo, electiones episcoporum et abbatum Teutonici regni, qui ad regnum pertinent, in praesentia tua fieri, absque simonia et aliqua violentia; ut si qua inter partes discordia emerserit, metropolitani et conprovincialium consilio vel iudicio, saniori parti assensum et auxilium praebeas. Electus autem regalia per sceptrum a te recipiat et quae ex his iure tibi debet faciat. Übersetzung: (Deutsche Geschichte in Quellen und Darstellung 1: Frühes und hohes Mittelalter 750-1250, hg. von W. HARTMANN, 1995, S. 334f.):
(2) Ex aliis vero partibus imperii consecratus infra sex menses regalia per sceptrum a te recipiat et quae ex his iure tibi debet faciat; exceptis omnibus quae ad Romanam ecclesiam pertinere noscuntur.
(3) De quibus vero mihi querimoniam feceris et auxilium postulaveris, secundum officii mei debitum auxilium tibi praestabo.
(4) Do tibi veram pacem et omnibus qui in parte tua sunt vel fuerunt tempore huius discordiae.