Der Investiturstreit: Der Versuch einer radikalen Lösung des Investiturstreites von 1111

» Zuletzt aktualisiert: 7. Oktober 2009 - 15:07 | Eingetragen: 25. Juni 2005 - 0:59.

Gerhard Schmitz, Proseminar: Der Investiturstreit (Wintersemester 2000/01)

Texte zum Investiturstreit: Der Versuch einer radikalen Lösung des Investiturstreites von 1111

Heinrici V. decretum de bonis ecclesiarum (MGH Const. 1, hg. von Ludwig WEILAND, 1893) Nr. 89 S. 140.

Ego Heinricus Dei gratia Romanorum imperator augustus affirmo Deo et sancto Petro, omnibus episcopis, abbatibus et omnibus ecclesiis omnia quae antecessores mei reges vel imperatores eis concesserunt vel tradiderunt. Et quae illi pro spe eternae retributionis obtulerunt Deo, ego peccator pro timore terribilis iudicii ullo modo subtrahere recuso. Übersetzung: (Deutsche Geschichte in Quellen und Darstellung 1: Frühes und hohes Mittelalter 750-1250, hg. von W. HARTMANN, 1995, S. 327)

Paschalis II. privilegium primae conventionis (MGH Const. 1, hg. von Ludwig WEILAND, 1893) Nr. 90 S. 141f.



Paschalis episcopus servus servorum Dei dilecto filio Heinrico eiusque successoribus in perpetuum.

Übersetzung: (Deutsche Geschichte in Quellen und Darstellung 1: Frühes und hohes Mittelalter 750-1250, hg. von W. HARTMANN, 1995, S. 327ff.)

Et divine legis institutione sanccitum est et sacratis canonibus interdictum, ne sacerdotes curis secularibus occupentur, neve ad comitatum, nisi pro dampnatis eruendis aut pro aliis qui iniuriam patiuntur, accedant. Unde et apostolus Paulus: 'Secularia, inquit, iudicia si habueritis, contemptibiles qui sunt in ecclesia, illos constituite ad iudicandum'. In regni autem vestri partibus episcopi vel abbates adeo curis secularibus occupantur, ut comitatum assidue frequentare et militiam exercere cogantur. Que nimirum aut vix aut nullomodo sine rapinis, sacrilegiis, incendiis aut homicidiis exhibentur. Ministri enim altaris ministri curie facti sunt, quia civitates, ducatus, marchias, monetas, curtes et cetera ad regni servitium pertinentia a regibus acceperunt. Unde etiam mos inolevit ecclesiae intollerabilis, ut episcopi electi nullomodo consecrationem acciperent, nisi prius per manum regiam investirentur. Qua ex causa et symoniace heresis pravitas et ambitio nonnunquam tanta prevaluit, ut nulla electione premissa episcopales cathedre invaderentur. Aliquando etiam vivis episcopis investiti sunt.

His et aliis plurimis malis, que per investituras plerumque contigerant, predecessores nostri Gregorius VII, Urbanus II. felicis memorie pontifices excitati, collectis frequenter episcopalibus conciliis, investituras illas manus laice dampnaverunt, et qui per eas obtinuissent ecclesias deponendos, donatores quoque communione privandos esse censuerunt; iuxta illut apostolicorum canonum capitulum quod ita se habet: 'Si quis episcopus seculi potestatibus usus ecclesiam per ipsos obtineat, deponatur et segregetur, omnesque qui illi communicant'. Quorum vestigia subsequentes, et nos eorum sententiam episcopali concilio confirmavimus.
Tibi itaque, fili karissime rex Heinrice et nunc per officium nostrum Dei gratia Romanorum imperator, et regno regalia illa dimittenda precipimus, que ad regnum manifeste pertinebant tempore Karoli, Ludewici, Heinrici et ceterorum predecessorum tuorum. Interdicimus etiam et sub districtione anthematis prohibemus, ne quis episcoporum seu abbatum, presentium vel futurorum, eadem regalia invadant, id est civitates, ducatus, marchias, comitatus, monetas, teloneum, mercatum, advocatias regni, iura centurionum et curtes que manifeste regni erant, cum pertinentiis suis, militiam et castra regni, nec se deinceps nisi per gratiam regis de ipsis regalibus intromittant. Set nec posteris nostris liceat, qui post nos in apostolica sede successerit, te aut regnum super hoc inquiaetare negotio.
Porro ecclesias cum oblationibus et hereditariis possessionibus, que ad regnum manifeste non pertinebant, liberas manere decernimus, sicut in die coronationis tuae omnipotenti Domino in conspectu totius ecclesiae promisisti. Oportet enim episcopos curis secularibus expeditos curam suorum agere populorum nec ecclesiis suis abesse diutius. Ipsi enim ||S. 142|| iuxta apostolum Paulum pervigilant, tamquam rationempro animabus eorum reddituri.