Der Investiturstreit: Die Absetzung Heinrichs IV. durch Gregor VII.

» Zuletzt aktualisiert: 7. Oktober 2009 - 15:02 | Eingetragen: 25. Juni 2005 - 0:58.

Gerhard Schmitz, Proseminar: Der Investiturstreit (Wintersemester 2000/01)

Texte zum Investiturstreit: Die Absetzung Heinrichs IV. durch Gregor VII.

(Brunos Buch vom Sachsenkrieg, neu bearb. von Hans-Eberhard LOHMANN, MGH Deutsches Mittelalter. Kritische Studientexte 2, 1937, S. 61f. c. 70):

Beate Petre, apostolorum princeps, inclina, quaesumus, pias aures tuas nobis et audi me, servus tuum, quem ab infantia nutristi et usque ad hanc diem de manu iniquorum liberasti, qui me pro tua fidelitate oderunt et odiunt. Tu michi testis es et domina mea, mater Dei, et beatus Paulus, frater tuus inter omnes sanctos, quod tua sancta Romana ecclesia me invitum ad sua gubernacula traxit et ego non rapinam arbitratus sum ad sedem tuam ascendere, potiusque volui vitam meam finire in peregrinatione, quam locum tuum pro gloria mundi, pro saeculari ingenio arripere. Et ideo ex tua gratia, non ex meis operibus credo, quod placuit tibi et placet, ut populus christianus tibi specialiter commissus michi oboediat specialiter pro vice tua michi commissa, et michi tua gratia est potestas a Deo data ligandi et solvendi in coelo et in terra. Hac itaque fiducia fretus, pro ecclesiae tuae honore et defensione, ex parte omnipotentis Dei Patris et Filii et Spiritus sancti, per tuam potestatem et auctoritatem Heinrico ||S.62|| regi, filio Heinrici imperatoris, qui contra tuam ecclesiam inaudita superbia insurrexit, totius regni Teutonicorum et Italiae gubernacula contradico et omnes christianos a vinculo iuramenti, quod sibi fecerunt vel facient, absolvo et, ut nullus ei sicut regi serviat, interdico. Dignum est enim, ut, qui studet honorem ecclesiae tuae imminuere, ipse honorem amittat, quem videtur habere. Et quia sicut christianus contempsit oboedire nec ad Deum rediit, quem dimisit, participando excommunicatis et multas iniquitates faciendo meaque monita, quae pro sua salute sibi misi, te teste spernendo seque ab ecclesia tua, temptans eam scindere, separando, vinculo eum anathematis vice tua alligo, et sic eum ex fiducia tua alligo, ut sciant gentes et comprobent, quia tu es Petrus, et super tuam petram filius Dei vivi aedificavit ecclesiam suam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam. Übersetzung: (Deutsche Geschichte in Quellen und Darstellung 1: Frühes und hohes Mittelalter 750-1250, hg. von W. HARTMANN, 1995, S. 294ff.)