Der Investiturstreit: Dictatus papae

» Zuletzt aktualisiert: 7. Oktober 2009 - 14:39 | Eingetragen: 25. Juni 2005 - 0:54.

Gerhard Schmitz, Proseminar: Der Investiturstreit (Wintersemester 2000/01)

Texte zum Investiturstreit: Dictatus papae

Unter dem Briefen des März 1075 sind im Register Gregors VII. 27 Sätze eingetragen, die sich durch die Überschrift eindeutig als Eigendiktat Greogrs zu erkennen geben. Die allesamt mit Quod beginnenden Sätze stellen ohne erkennbare Systematik die Prärogativen der römischen Kirche und ihres Bischofs zusammen und gewähren uns so einen einzigartigen Einblick in Gregors Gedankenwelt.

zur Abbildung

Das Register Gregors VII. hg. von Erich CASPAR (MGH Epp. sel. II, 1, 1920)

Lib. II, 55 a, S. 202-208

Dictatus papae.


I. Quod Romana ecclesia a solo Domino sit fundata.
II. Quod solus Romanus pontifex iure dicatur universalis.
III. Quod ille solus possit deponere episcopos vel reconciliare.
IIII. Quod legatus eius omnibus episcopis presit in concilio etiam inferioris gradus et adversus eos sententiam depositionis possit dare.
V. Quod absentes papa possit deponere.
VI. Quod cum excommunicatis ab illo inter cetera nec in eadem domo debemus manere.
VII. Quod illi soli licet pro temporis necessitate novas leges condere, novas plebes congregare, de canonica abbatiam facere et e contra, divitem episcopatum dividere et inopes unire.
VIII. Quod solus possit uti imperialibus insigniis.
VIIII. Quod solius pape pedes omnes principes deosculentur.
X. Quod illius solius nomen in ecclesiis recitetur.
XI. Quod hoc unicum nomen est in mundo.
XII. Quod illi liceat imperatores deponere.
XIII. Quod illi liceat de sede ad sedem necessitate cogente episcopos transmutare.
XIIII. Quod de omni ecclesia quocunque voluerit clericum valeat ordinare.
XV. Quod ab illo ordinatus alii ecclesie preesse potest, sed non militare; et quod ab aliquo episcopo non debet superiorem gradum accipere.
XVI. Quod nulla synodus absque precepto eius debet generalis vocari.
XVII. Quod nullum capitulum nullusque liber canonicus habeatur absque illius auctoritate.
XVIII. Quod sententia illius a nullo debeat retractari et ipse omnium solus retractare possit.
XVIIII.Quod a nemine ipse iudicari debeat.
XX. Quod nullus audeat condemnare apostolicam sedem apellantem.
XXI. Quod maiores cause cuiuscunque ecclesie ad eam referri debeant.
XXII. Quod Romana ecclesia nunquam erravit nec imperpetuum scriptura testante errabit.
XXIII. Quod Romanus pontifex, si canonice fuerit ordinatus, meritis beati Petri indubitanter efficitur sanctus testante sancto Ennodio Papiensi episcopo ei multis sanctis patribus faventibus, sicut in decretis beati Symmachi pape continetur.
XXIIII.Quod illius precepto et licentia subiectis liceat accusare.
XXV. Quod absque synodali conventu possit episcopos deponere et reconciliare.
XXVI. Quod catholicus non habeatur, qui non concordat Romane ecclesie.
XXVII.Quod a fidelitate iniquorum subiectos potest absolvere.

Übersetzung: Johannes LAUDAGE (Hg.), Der Investiturstreit. Quellen, Dokumente, Materialien (Böhlau Studienbücher, 1989) S. 57ff.