Der Investiturstreit: Canossa in der Schilderung Lamperts von Hersfeld

» Zuletzt aktualisiert: 7. Oktober 2009 - 16:35 | Eingetragen: 25. Juni 2005 - 1:10.

Gerhard Schmitz, Proseminar: Der Investiturstreit (Wintersemester 2000/01)

Texte zum Investiturstreit: Canossa in der Schilderung Lamperts von Hersfeld

(Lamperti monachi Hersfeldensis opera, hg. von Oswald Holder-Egger, Monumenta Germaniae Historica SS rer. Germ. [38], 1894) Lamperti Annales a. 1077 S. 290-295


Interea rex Heinricus Mathildam comitissam ad [26] colloquium evocavit eamque precibus ac promissionibus [27] oneratam ad papam transmisit et cum ea socrum suam [28] filiumque eius, Azzonem etiam marchionem et abbatem [29] Cloniacensem et alios nonnullos ex primis Italiae prin-[30]cipibus, quorum auctoritatem magni apud eum momenti [31] esse non ambigebat, obsecrans, ut excommunicatione [32] absolveretur, nec principibus Teutonicis, qui ad accu-[33]sandum eum stimulo invidiae magis quam zelo iusticiae [34] exarsissent, temere fides haberetur. Quorum papa lega- [35]tione audita ait incongruum valde esse et ab eccle-[36]siasticis legibus omnino alienum, ut absentibus accusato-[37]ribus causa accusati ventilaretur; quin immo, si inno-[38]centiae suae confideret, omni timoris scrupulo liberatus [S. 291, 1] statuto die in Augustam, quo caeteri principes convenire [2] statuissent, fiducialiter occurreret; se illic, discussis utra-[3]rumque partium allegationibus, nec odio nec gratia ab [4] iure ad iniuriam devolvendum, sed iuxta leges eccle[5]siasticas quam rectissimam possit de singulis sententiam [6] laturum esse. Ad haec illi responderunt regem illius [7] nusquam terrarum subterfugere iudicium, quem sciat [8] equitatis et innocentiae incorruptissimum vindicem et [9] advocatum fore, sed e vicino iam urgere diem anniver-[10]sarium, quo excommunicatus fuisset, et principes regni [11] hac expectatione suspensos attentosque anxiae rei even-[12]tum praestolari, ut, si ante hanc diem excommunica-[13]tione non absolvatur, deinceps iuxta palatinas leges in-[14]dignus regio honore habeatur nec ultra pro asserenda [15] innocentia sua audientiam mereatur; proinde obnixius [16] petere et hoc omni, quo papa iubeat, satisfactionis [17] genere paratum emereri, ut solo interim anathemate [18] absolvatur et communionis ecclesiasticae gratiam reci-[19]piat, responsurus ex integro, quacumque die, quocum-[20]que loco papa precipiat, tamquam nihil hac conventione [21] actum sit, omnibus, quae accusatores eius obie cissent, [22] crimin ibus et iuxta sententiam eius regnum vel reten-[23]turus, si obiecta purgasset, vel equo animo, si causa [24] cecidisset, amissurus. Diu papa restitit, veritus in rege [25] iuvenilis animi inconstantiam et proclive, quocumque[26] assentatores impulissent, ingenium. Sed superatus tan-[27]dem importunitate perurgentium et gravitate sententia-[28]rum: 'Si veraciter', inquit, 'eum facti penitet, coronam[29] et caetera regni insignia in argumentum verae et ex [S. 292, 1] animo actae penitudinis nostrae potestati dedat et se [2] post tam contumax admissum regio nomine et honore [3] deinceps indignum profiteatur'. Cumque vehementer insisterent, ut senten-[4]tiam temperaret nec calamum conquassatum iudicii auste-[5]ritate penitus contereret, vix et aegre tandem exoratus[7] annuit, ut comminus veniret, et si veram pro admissis [8] penitudinem gereret, culpam, quam sedi apostolicae con-[9]tumeliam irrogando contraxerat, sedis apostolicae decretis [10] nunc obediendo expiaret. Venit ille, ut iussum fuerat, [11] et cum castellum illud triplici muro septum esset, intra [12] secundum murorum ambitum receptus, foris derelicto [13] omni comitatu suo, deposito cultu regio, nihil prefe-[24]rens regium, nihil ostentans pompaticum, nudis pedibus [15] ieiunus a mane usque ad vesperam perstabat Romani [16] pontificis sententiam prestolando. Hoc secundo, hoc [17] tercio die fecit. Quarto demum die in conspectum [18] eius admissus, post multas hinc inde dictas sententias [S. 293, 1] his postremo condicionibus excommunicatione absolutus [2] est, ut die et loco, quemcumque papa designasset, evo-[3]catis ad generale concilium Teutonicis principibus [4] presto esset et accusationibus, quae intenderentur, re-[5]sponderet, ipso papa, si ita expedire videretur, cognitore [6] causarum assidente, et ad eis sententiam vel retineret [7] regnum, si obiecta purgasset, vel equo animo amitteret, [8] si probatis criminibus regio deinceps honore indignus [9] iuxta ecclesiasticas leges decerneretur; nullam, sive re-[1 0]tento sive amisso r egno, huius iniuriae vindictam a quo-[11]piam hominum in perpetuum exacturus. Usque ad eam [12] autem diem, qua causa eius legitime discussa termina-[13]retur, nulla regii cultus ornamenta, nulla regiae digni-[14]tatis insignia sibi adhiberet, nihil circa rerum publica-[15]rum administrationem iuxta consuetudinem suo iure [16] ageret, nihil, quod ratum fore oporteat, decerneret;[17] postremo preter regalium serviciorum exactionem, quibus [18] necessario ipso et sui sustentandi essent, nihil regium, [19] nihil publicum usurparet; omnes etiam, qui ei sub [20] iureiurando fidem dixissent, ab huius sacramenti vinculo [21] et conservandae erga eum fidei debito apud Deum et [S. 294, 1] apud homines interim liberi expeditique manerent; [2] Ruotbertum Babenbergensem episcopum et Uodalricum [3] de Cosheim et caeteros, quorum consiliis se remque [4] publicam prodidisset, a sua in perpetuum familiaritate [5] amoveret. Quodsi, purgatis quae obicerentur, potens [6] confortatusque in regno perstitisset, subditus Romano [7] pontifici semper dictoque obtemperans foret et ad cor-[8]rigenda, quaecumque in regno eius contra ecclesiasticas [9] leges prava consuetudine inolevissent, consentiens ei et [10] pro virili portione cooperator existeret. Ad ultimum, si [11]quid horum prevaricaretur, irritam fore hanc, quae [12] nunc tantopere expetita sit, anathematis absolutionem, [13] quin immo iam pro convicto confessoque habendum [14] esse, nec ultra pro asserenda innocentia sua audien-[15]tiam impetraturum, principesque regni omni deinceps [16] questione, cuncta iusiurandi religione liberatos regem [17] alium, in quem communis electio consensisset, creaturos [17]esse. Gratanter rex accepit condiciones et servatu-[19]rum se omnia quam sanctissimis poterat assertionibus [20] promittebat. Nec tamen promittendi temere fides habita [21] est. Sed abbas Clonicacensis, quoniam iurare monasticae [22] religionis optentu detractabat, fidemsuam coram oculis [23] omnia cernentis Dei interposuit. Episcopus quoque Citi-[24]censis et episcopus Vercelle nsis et Azzo marchio et alii [S. 295, 1] conventionis eius principes, allatis sanctorum reliquiis, [2] sub iureiurando confirmaverunt, facturum eum esse quae [3] pollicebatur nec aliqua rerum asperitate vel casuum varie succedentium mutabilitate ab sententia deducendum. ... Übersetzung: Lampert von Hersfeld, Annales, neu übersetzt von Adolf Schmidt (Freiherr vom Stein-Gedächtnisausgabe 13, 1957) S.405-411