Der Investiturstreit: Rudolfs (von Rheinfelden) Erhebung zum König März 1077

» Zuletzt aktualisiert: 7. Oktober 2009 - 16:32 | Eingetragen: 25. Juni 2005 - 1:08.

Gerhard Schmitz, Proseminar: Der Investiturstreit (Wintersemester 2000/01)

Texte zum Investiturstreit: Rudolfs (von Rheinfelden) Erhebung zum König März 1077

Brunos Buch vom Sachsenkrieg c. 91 (MGH Deutsches Mittelalter 2, hg. von Hans-Eberhard Lohmann, 1937) S. 85f.


91. Interea Saxones et Suevi Forcheim conveniunt, sed et de aliis /7/regionibus legati aderant, qui, quicquid isti de rei publica commode /8/ definierint, idem laudare suos indicant. Aderat etiam legatus apostolici, /9/ qui cuncta, quae de regno nostrates utiliter disponerent, apostolicae /10/ sublimitatis auctoritate firmaret. Ex multis, quos probitate dignos in /11/ electione proposuerunt, tandem Rodolfum, ducem Suevorum, regem /12/ sibi Saxones et Suevi concorditer elegerunt. At cum singuli deberent /13/ eum regem laudare, quidam voluerunt aliquas condiciones interponere, /14/ ut hac lege eum super se levarent regem, quatenus sibi de suis iniuriis /15/ specialiter promitteret iustificationem. Otto namque dux non prius /16/ volebat eum sibi regem constituere, nisi promitteret honorem sibi /17/iniuste ablatum restituere. Sic et alii multi suas singulares causas /18/ interponunt, quas, ut ille se correcturum promitteret, volunt. Quod /19/ intelligens apostolici legatus fieri prohibuit et ostendens eum non /20/ singulorum, sed universorum fore regem, ut universis iustum se pro/21/mitteret, satis esse perhibuit. Ait etiam, si eo modo, quo coeptum fuerat, /22/ promissionibus singillatim praemissis eligeretur, ipsa electio non sincera, /23/ sed haeresis simoniacae veneno polluta videretur. Tamen quaedam sunt /24/ ibi causae specialiter exceptae, quas, quia iniuste viguerant, deberet /25/ emendare, scilicet ut episcopatus non pro pretio nec pro amicitia daret, /26/ sed unicuique ecclesiae de suis electionem, sicut iubent canones, per/27/mitteret. Hoc etiam ibi consensu communi comprobatum, Romani /28/ pontificis auctoritate est corroboratum, ut regia potestas nulli per /29/ hereditatem, sicut ante fuit consuetudo, cederet, sed filius regis, etiam /30/ si valde dignus esset, potius per electionem spontaneam quam per /31/ successionis lineam rex proveniret; si vero non esset dignus regis filius, /32/ vel si nollet eum populus, quem regem facere vellet, haberet in potestate /3 4/ populus. H is omnibus legaliter constitutis, Rodolfum electum regem /S. 86, 1/ Mogontiam cum magno honore deducunt et ei, dum consecrationem /2/ regis accipiebat, venerabiliter et fortiter, sicut mox apparebat, assistunt. /3/ Consecratur autem a Sigifrido Mogontinae civitatis archiepiscopo, praesentibus et adiuvantibus aliis quam plurimis, anno Domini MLXXVII, /4/ VII. Kal. Aprilis. Übersetzung: Franz-Josef Schmale, Brunos Sachsenkrieg, in: Quellen zur Geschichte Kaiser Heinrichs IV. (Freiherr vom Stein Gedächtnisausgabe 12, 1963, S. 333f.)