Der Investiturstreit: Weltliche Macht und kirchliches Amt

» Zuletzt aktualisiert: 7. Oktober 2009 - 14:17 | Eingetragen: 25. Juni 2005 - 0:30.

Gerhard Schmitz, Proseminar: Der Investiturstreit (Wintersemester 2000/01)

Thema 1: Weltliche Macht und kirchliches Amt - König und Bischof

Ruotgers Lebensbeschreibung des Erzbischofs Bruno von Köln, hg. von Irene OTT (MGH SS rer. Germ. N.S. 10, 1951) c. 20 S. 19-21:



Hac de re, utputa tam subita et inprovisa, commotus imperator et magis illorum miserie quam suo damno dolens obsidionem Magontie, accepto tandem quod petebatur pacto, dimisit; e castris orientem versus cum his, quos fidos habuit, consultum partibus illis festine proficisci disposuit, fratrem suum Brunonem occidenti tutorem et provisorem, et, ut ita dicam, archiducem, in tam periculoso tempore misit, cui talia mandata dedit: 'Unum nos semper idemque sensisse nec umquam vota nostra in quocumque negotio discrepasse, dici non potest, frater dilectissime, quantum delector et hoc est, quod in acerbis meis rebus me maxime consolatur, cum video per Dei omnipotentis gratiam nostro imperio regale sacerdotium accessisse. In te namque et sacerdotalis religio et regia pollet fortitudo, ut et scias sua cuique tribuere, quod est iustitie, et possis adversariorum sive terrori sive fraudi ||20|| resistere, quod est fortitudinis et iustitie. Nec abesse tibi iam dudum perpendi ipsam ingenuarum arcium matrem et vere virtutem philosophie, que te ad hanc modestiam magnitudinemque animi erudivit. Scio itaque, frater mi, scio, quod nemo prudentie tue persuadebit id tua non interesse, quantum perversi de bonorum pernicie glorientur, quacumque id, quod intenderint, honestate verborum velent. Dicent fortasse bellis hec sedanda esse, quee ad te non pertineant, que ad te non pertineant, que tui ministerii dignitatem non deceant. Huiusmodi fraudulentia verborum iactantia istius metropolis presul, vides, quantos seduxit, quantos ad civilis cladis rabiem illexit; qui si subducere vellet a dissensione, quemadmodum fingit, et bellorum periculo, ut religioso degere posset in otio, nobis profecto et nostre rei publice melius id, quod ei regali munificentia contulimus, redidisset quam hostibus. Hostes dico, ut fere omnes sentiunt, nefarios civium predones, patrie proditores, regni vastatores, milicie desertores, qui me ipsum utique sacrilega audatia suis, credo, manibus necatum aut quovis quam acerbissimo mortis genere perisse vellent, cui filium sustulerunt, fratrem regno, liberis ipsaque dulci coniuge, vita denique ipsa privare contendunt. Tu solus mihi demum es solidum, fidum firmumque solacium, qui tantum ab ineunte etate in bonis artibus profecisti, ut benefacere summaque diligentia omnia circumspicere tibi iam ex consuetudine in naturam veniret. Te plane sospite si iucunde et ex integro fruitus fuero, ut mens mea semper flagitat desiderium postulat, animus implorat, tum dignitas, tum gloria, tum decus aderit. Presidii satis habundeque nobis est; ne nobis nos desimus, hoc vero summoque curandum ||21|| est. Tu mihi, tu, inquam, testis, quanta cura quantaque benivolentia foverem, tuerer, amplecterer hoc, quos modo tam crudeles pacior, quibus tamen adhuc quam libentissime mederi vellem, si sibi parcere ipsi vellent. Ah, quanta inportunitate precipites perire festinant secumque prolem meam innocenter educatam in omnia scelera versant! Ita in potestatibus temperare illis adeo difficile est, qui per ambitionem probos se non esse, sed videri preoptant. Nosti, dilectissime, quod quidem cum dolore recolo eos mihi frequenter duriores et magis infidos fuisse, quos amplius fovi, quos in multis necessitudinibus federatissimos amavi, quos denique mihi coniunctissimos aestimavi. Grave hoc perpessu fuit, duplex miseria. Quod autem me urget, mala superiora preponderat, cum ille, quem genui, prereptus mihi, paterne pietati didicit insidiari. Enitere igitur, vir Deo dedite, non quomodo primum, sed modo potissimum, enitere, queso, consilio illo tuo, quo calles plurimumm, ut pro loco et tempore aut arma desuadeas aut quoquo pacto compescas. Absens tibi corpore, ubicumque ero, gaudeam tibi, gratuler providentie et moderationi tue. Id michi reputare libet, quod feceris, id itidem libeat tibi, quod fecero. Opto et cumulate desidero, ut ea nobis sit votorum et oblectamenti summa non tantum coram Deo, sed etiam coram hominibus provideri bona alterutrum ea, que sunt, et si fieri potest, cum omnibus habere pacem'. Deinde postquam ruere in oscula, non sine lacrimis ab invicem digredientes, imperator orientem, frater eius occidentem petivit.



C. 23 S. 23f.:
Causantur forte aliqui divine dispensationis ignari, quare episcopus rem populi et pericula belli tractaverit, cum animarum tantummodo curam susceperit. Quibus ||24|| res ipsa facile, si quid sanum sapiunt, satisfacit, cum tantum et tam insuetum illis presertim partibus pacis bonum per hunc tutorem et doctorem fidelis populi longe lateque propagatum aspiciunt, ne pro hac re quasi in tenebras amplius, ubi non est presentia lucis,offendant. Nec vero nova fuit huius mundi gubernatio aut sancte Dei ecclesie rectoribus antea inusitata, cuius exempla, si quis requisierit, in promptu sunt. Nos vero ad alia festinates, quid quisque de pio hoc viro loquatur, suo ipsius iuditio relinquimus, scientes sani capitis esse neminem, qui bonum evidentissimum ullo maledicti obprobrio fuscare nitatur. Honestum enim et utile nostre rei publice fuit omne, quod fecit. Factis vero suis hunc finem nequaquam constituit, ut nonnisi per hominum ora favorem captando volarent, sed ita vixit, ita opera sua coram hominibus temperavit, ut pessimis horrori, bonis esset honori. His aperte cunctis innotuit, quod in episcopatu bonum opus desideravit, in quo nec ab invidis et emulis suis facile potuit reprehendi, nisi hoc ipsum in laude eius magis proficeret, quod talibus displiceret. Hac igitur mirifica occupatione detentus pervigil summi patrisfamilias operator et summus presul lucernam ardentem, boni videlicet operis exemplar, in manibus ferens, ad ea, que Dei sunt, alios volentes duxit, alios nolentes traxit.